CHELANDIUM vel CHELANDRIUM

CHELANDIUM vel CHELANDRIUM
CHELANDIUM vel CHELANDRIUM
apud Graecos recentiores, aliosque, navigii maioris species, nonnumquam Salandra et Salandria; cuius mentionem iam apud Arrianum in Periplo Maris Rubri fieri ait Car. du Fresne: Ε᾿ν οἷς τοπικὰ μὲν ἐςτι πλοῖα μέχρι λιμυρικῆς παραλεγόμενα τὴν γην̑. ἕτερα δ᾿ ἐκ μονοξύλων πλόιων μεγίςτων ἁφῆς ἐζευτμένων, λεγόμενα Σάγταρα. Τὰ δὲ εἰς τὴν Χρυσην` καὶ εἰςτ τὴν Γάγτην διαίροντα, Κελάνδια ὄντα τὰ μέγιςτα (pro quo vulgo legitur, κελανδιοφῶντα τὰ μέγιςτα) Ubi navigiorum istorum alia, Sangara appellata, ex maioribus trabariis invicem iunctis conflata; alia maxima, Celandia dicta fuisse, atque inde eiusmodi navigiorum usum a barbaris istis ac Indis gentibus, accepisse Graecos, innuere videtur. Licet quidam Graecam vocabulo originem accersant a voce κέλης, equus, et ἀνὴρ, vir, illud deducentes, etc. Vide laudatum Car. du Fresne in Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”